- ELEGIA
- I.ELEGIAArmeniae civitas, quam praeternuit Euphrates, occurrente illi apud eam Tauro monte, nec resistente. Plin. l. 5. c. 24.II.ELEGIAin funeribus primum dicta est, uti Ovid. in funere Tibulli innuit. Eius inventorem nescire se, confessus est Horat. Theoclen tamen quendam, sive Naxius ille, sive Eretriensis fuerit, tradunt furentem hoc carminis genus primum effudisse. Nomen a miseratione, ἐλεὸν λέγειν; unde miser abiles Elegos appellavit Horat. An potius ab ἔ ἔ λέγειν, quae interiectio, ut et ἀὶ ἀὶ, frequens omnibus Tragicis. Cantabatur autem ad tibias Elegia, unde illam θρῆνον ἀδόμενον πρὸς αὐλὸν definit Scalig. etc. Postea usus translatus est ad longe diversissima: sc. ad amores, non tamen sine ratione. Nam et frequens conquelstio in amoribus et verissima mors, quae a nobis sexui huic vivitur. Diffusa tandem significatio, ad eum quoque, qui potitus esset, veluti apud Ovid. Amor. l. 2. Eleg. 12. initio.Ite triumphales circum mea tempora lauri etc.Idem Scalig. Poetic. l. 1. c. 50. Unde amatorios Poetas tres Elegiacos in unum volumen compulsos a vett. Criticis haediequeve habemus. Sed et eodem carminis genere antiquos Poetas multa λ'ςορικομυθικὰ tractasse, Callimachum, Parthenium, Euphorionem, Alios, docet Salmas. ad Solin. p. 851.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.